Rēgulae professōris īnfimae classis Grammaticae
ex Ratiōne atque īnstitūtiōne studiōrum Societātis Iēsū (1599)
1. Gradus
Gradus huius scholae est rudīmentōrum perfectā, syntaxis inchoātā cognitiō; incipit enim, ā dēclīnātiōnibus ūsque ad commūnem verbōrum cōnstrūctiōnem.
Et quidem ubi duo erunt ōrdinēs, īnferiorī ex prīmō librō nōmina, verba, rudīmenta, praecepta quattuordecim dē cōnstrūctiōne, genera nōminum tribuentur; superiōrī vērō ex prīmō librō, dē nōminum dēclīnātiōne sine appendicibus, et dē praeteritīs ac supīnīs. Ē secundō autem intrōductiō syntaxis sine appendicibus ūsque ad impersōnālia.
Graecē vērō īnferior quidem ōrdō legere et scrībere, superiōr vērō nōmina simplicia, verbum substantīvum, et barytonum ēdiscet.
Ad praelēctiōnēs nōn nisi facillimae quaeque, atque ad hanc rem sēlēctae, et, sī fierī potest, sēparātim excūsae Cicerōnis epistolae adhibeantur.
2. Dīvīsiō temporis
Dīvīsiō temporis haec erit:
Prīmā hōrā mātūtīnā memoriter M. Tullius et Grammatica apud Decuriōnēs recitētur; scrīpta ā Decuriōnibus collēcta Praeceptor corrigat, variās interim, dē quibus infrā rēgulā quārtā, discipulīs exercitātiōnēs iniungēns.
Secundā hōrā mātūtīnā repetātur postrēma breviter Cicerōnis praelēctiō, novaque per sēmihōram explicētur, atque exigātur: postrēmō thema dīcētur.
Ultimā sēmihōrā mātūtīnā utrīque ōrdinī aliquid ex prīmō Grammaticae librō iuxtā partem cuique dēscrīptam explicētur, aut recōlētur, vel alternō quoque diē singulīs ōrdinibus, vel quotīdiē utrīque; posteā vērō omnia vel ā Magistrō vel invicem per concertātiōnem reposcantur. Quibus autem diēbus novum ā prandiō praeceptum cōnstrūctiōnis nōn erit prōpōnendum, (plūribus enim diēbus ferē singula inculcanda sunt) tum praelēctiō haec mātūtīna in locum pōmerīdiānae succēdat: ultima autem sēmihōra mātūtīna tōta concertātiōnī, seu exercitātiōnī concēdātur.
Prīmā hōrā pōmerīdiānā memoriter Grammatica tum Latīna, tum Graeca recitētur, recognōscente Magistrō Decuriōnum notās, scrīptaque vel quae māne imperāta sunt, vel quae ex domō allātīs superfuerint, ad summum per sēmihōram corrigente. Ad extrēmum postrēma Grammaticae praelēctiō recolātur.
Secundā hōrā pōmerīdiānā superiōrī quidem ōrdinī syntaxis, īnferiōrī vērō rudīmenta dē generibus nōminum, ac deinceps quattuordecim praecepta explānantur; Graecīs vērō paullō plūs quadrante tribuātur.
Ultimā sēmihōrā concertētur, vel aliquid dictātum ex Grammaticae lēgibus expendātur.
Diē Sabbāthī māne prīmā hōrā pūblicē recitentur memoriter tōtīus hebdomadae praelēctiōnēs: secundā hōrā recōlantur: ultimā sēmihōrā concertētur.
Idem fīat ā prandiō, nisi quod prīmā hōrā simul cum Grammaticā recitātur etiam catēchismus. Ultima sēmihōra in explicātiōne catēchismī, vel piā cohortātiōne, nisi fēriā sextā habita fuerit, pōnētur: sīn autem in eā rē fermē, in cuius locum tum catēchismus successerat.
3. Scrīptiōnis corrigenda ratiō
In scrīptiōne corrigendā indicet, sī quid contrā praecepta Grammaticae, orthographiae, interpūnctiōnis peccātum, sī dēclīnātae difficultātēs; omnia ad Grammaticārum praeceptiōnum normam expendat; conjugātiōnēs, et dēclīnātiōnēs ex occāsiōne repetere nōn omittat.
4. Exercitātiōnēs inter corrigendum
Exercitātiōnēs discipulōrum, dum scrīpta Magister corrigit, erunt, exemplī grātiā, vernācula dictāta ē syntaxis praescrīptō Latīna facere, lēctiōnem Cicerōniānam ex Latīnō in vulgī sermōnem trānsferre, eandem Latīnē trānscrībere; ex Grammaticae praeceptīs recēns praesertim explicātis dubia aemulīs, et locūtiōnēs prōpōnendās dēprōmere, concordantīās concinnāre, aut compōnere, Graecā dēscrībere, et alia generis eiusdem.
5. Grammatica exigenda
In repetītiōne praelēctiōnis capiat saepe occāsiōnem dēclīnandī, conjugandī, et Grammaticae quōmodocumque exigendae.
6. Praelēctiō Cicerōniāna
Praelēctiōnis Cicerōniānae, quae quaternōs ferē versūs nōn excēdet, haec fōrma sit:
Prīmum tōtam continenter prōnūntiet, eiusque argūmentum brevissimē vulgī sermōne perstringat.
Secundō periodum ad verbum vulgārī sermōne interpretētur.
Tertiō ā capite recurrēns strūctūram indicet, et periodum retexēns, quae verba quōs cāsūs regant, ostendat; plēraque ad explicātās Grammaticae lēgēs perpendat, Latīnae linguae observātiōnem ūnam aut alteram, sed quam facillimam afferat; metaphorās exemplīs rērum nōtissimārum dēmōnstret, nec quidquam, nisi forte argūmentum, dīcet.
Quārtō scrīptōris iterum verba vulgī sermōne dēcurrat.
7. Argūmentum scrībendī
Dictandum argūmentum scrībendī vulgī sermōne ad verbum, perspicuum, nec ferē versibus quaternīs longius, quod ad praecepta Grammaticae potissimum referātur; eīque interdum discipulī aliquam Cicerōnis brevem versiōnem, aut locūtiōnem ex praescrīptō syntaxis, aut ea ipsa, quae sunt ex Graecīs rudīmentīs ēdiscenda, aut alia id genus subscrībere iubeantur.